monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 38. <<<     >>> 40.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 39.

1 Erat enim mulier quaedam caeca, quae, contractis retrorsum manibus ac pedibus, cum parentum solatio celebrare beatam festivitatem gloriosi antestitis expetivit.2 Quae cum die tertia post decursa festivitate ad domum redire cupiret, prostrata in sanctam basilicam orare coepit, ut ei Dominus solitam misericordiae suae opem dignaretur ostendere.3 Quod dum cum lacrimis peteret, ilico directis manibus ac pedibus stabilitis, ad sanctum adducta sepulchrum, gratias pro accepta sospitate peregit.4 Post haec rogat, se deduci ad ostium, ubi prostrata iterum dicit suis: 'Non hinc consurgam, nisi prius mihi lumen oculorum reddat, qui pedum manumque restituit usum'.5 Haec ea dicente, subito inergumini torqueri se proclamant et Martini adeese praesentiam confitentur.6 Sed dum diabolus, qui ab initio mendax est, ad credendum minime admittitur, rebus ipsis viri praesentia declaratur.7 Nam femina haec, quae paulo ante directa fuerat, nunc inluminata, adesse beatum antestitem, adprobavit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.70v