monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 37. <<< >>> 39.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 38.
1 Igitur Catalaunensis diaconus, ut mos genti est, alias matutinas gratias celebrantibus, potum hauriret, oculorum amissione multatur, recognoscensque reatum suum, et se non dignam proposito rem gessisse, suspenditur a cibo potuque, pernoctans in vigiliis, orationi adsistens.2 Interea dum haec ageret, fama, quae totum late conplexuit orbem, ad eius aures usque pervenit, esse apud Turonus Martinum antestitem, ad cuius sepulchrum saepe talium infirmitatum clades depulsa quiesceret.3 Nec moratur diaconus, sed ilico iter institui iubens, ad basilicam sanctam non dubius de virtute beati viri pervenit, ibique prostratus solo, orationi subnixus, die tertia apertis oculis lumen recepit.4 Ego vero dum cautior nitor extorquere veritatem, cur ei haec evenissent, haec ab eo didici.5 'Ante hos', inquit, 'septem menses, dum, commoto matutinis signo, eclesiam peterem, obviam habui unum amicorum meorum; in cuius amplexus et oscula ruens, sciscitare coepi, si cuncta domui prospera reliquisset.6 Tunc revocatus a via, potum cum eodem haurire coepi.7 Postquam autem caritatem per pocula explevisse visum est, vale dicta, discessit.8 Quo abeunte, tanto oculi mei glutino coniunctis palpebribus adhaeserunt, ut eos nullatenus aperire possim.9 Denique cum in hac infirmitate tristis abirem, desiderium habui sepulchrum beati antestitis visitare; die autem tertio postquam veni, cum eius sepulchro adsisterem, subito febris magna oculos meos arripuit.10 At ego ingemere vehementer coepi et sancti auxilium fortiter deprecari; ilico autem erumpens ex oculis meis sanguis noctem pepulit diemque reduxit'.11 Haec nobis diaconus effatus, incolomes remeavit ad propria.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.70r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik