monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 36. <<< >>> 38.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 37.
1 Hoc tempore et mulier quaedam, dum, discedentibus paribus, sola tantum remansit ad telam, apparuit ei sedenti umbra teterrima, quae arripiens puellulam trahere coepit.2 Ad illa vociferans et plangens, cum nullum aspiceret auxilium, viriliter tamen resistere conabatur.3 Post decursa vero duarum aut trium horarum spatia regressae mulieres reliquae, invenerunt eam semivivam humo iacentem, nihil penitus loqui posse.4 Innuebat quidem illa manu; sed nihil intellegentibus, haec muta permansit.5 Umbra vero, quae ei apparuerat, in tantum hominibus domus illius insidiata est, ut relinquentes locum alibi conmigrarent.6 Post duorum vero aut trium mensuum diebus decursis, ad basilicam puella veniens, eloquium recipere meruit.7 Sicque cuncta qua pertulerat ore proprio enarravit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.70r