monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 34. <<<     >>> 36.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 35.

1 Sed quoniam multae virtutes sunt, quae orbis totus experitur, de quibus ad nos nec minima pars, ut opinor, adtingit, vel illa quae vicinitas experitur indicamus.2 Invitatus autem Badegyselus Cenomannorum episcopus quodam loco diocesis suae ad basilicam beati viri et nomine et reliquiis consecrandam.3 Celebrata solemnia, invocantes nomen sancti Martini, duo paralytici gressum, caecusque unus visum recepit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.70r