monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 33. <<<     >>> 35.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 34.

1 Superiore quoque anno cum gravissime populus Turonorum a lue valitudinaria vastabatur.2 Erat enim talis languor, ut adprehensus homo a febre valida, totus visicis ac minutis pusulis scateret.3 Erant autem visicae albae cum duritia, nullam habentes mollitiem, nisi tantum dolorem nimium inferentes.4 Iam si dato maturitate crepitantes coepissent defluere, tunc adhaerentibus corpori vestimentis, dolor validius augebatur; in qua aegritudine nihil medicorum poterat ars valere, nisi cum dominicum adfuisset auxilium.5 Multi enim de basilica sancta benedictionem petentes, opem merebantur.6 Sed quid de plurimis memorare necesse est, cum id meruerint ceteri, quod unam vidimus meruisse? Uxor igitur Eborini comitis, cum ab hac lue deteneretur, ita his operta visicis est, ut neque manus neque plantae neque ulla pars corporis eius vacua remaneret, sed et ipsi quoque oculi ab his contenebantur obtecti.7 Cum iam in discrimine mortis haberetur, sancti sepulchri benedictionem expetiit.8 Tunc transmissum est ei de aqua, qua beatum tumulum in pascha Domini est ablutum.9 Denique delibutis ex ea vulneribus, ipsa exinde potui sumpsit.10 Mox igitur restincta febre, decurrentibus sine dolore visicis, sanata est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.69v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik