monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 32. <<< >>> 34.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 33.
1 In Burdegalensi autem regione hoc anno gravis caballorum extitit morbus.2 Apud villam autem Marciacinsim, quae in hoc termino contenetur, subdita ditionibus beati Martini, oratorium ibi est ipsius et nomine et virtutibus consecratum.3 Denique adveniente supradicta clade, accedebant ad oratorium, vota facientes pro equitibus, ut scilicet, si evaderent, ipsi decimas loco conferrent.4 Cumque his haec causa commodum exhiberet, addiderunt, ut de clave ferrea, quae ostium oratorii recludebat, caracteres caballis inponerent.5 Quo facto, ita virtus sancti praevaluit, ut et qui aegrotaverant sanarentur et qui non incurrerant nihil ultra perferrent.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.69v