monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 31. <<< >>> 33.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 32.
1 Simile huic alia mulier, cuius manus introrsum contractae et ad se coniunctae invicem adhaeserunt.2 Cumque doloribus maximis vexaretur, viam ingreditur, dicens: 'Si ad basilicam sancti Martini abiero, protenus haec abscedit infirmitas.3 Confido enim, quod et mihi subveniet, qui saepe talia perferentibus est misertus'.4 Haec cum ita aieret et incoeptum, ut potuerat, carperet iter, manus eius separatae sunt, non tamen directis digitis.5 At vero ubi ad locum sanctum accessit et orationem fudit, protenus, ablato omni dolore, solidatis digitis, manus liberas cum gratiarum extulit actione.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.69v