monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 30. <<< >>> 32.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 31.
1 Mulier quaedam, et ipsa, ut aiunt, ex Andecavo veniens, quae omnibus quidem membris arida erat, sed praecipue dexteram cum digitis aridiorem ceteris artubus deferebat, ad sepulchrum sancti prosternitur.2 Exinde egressa, per paucum tempus in atrio commorata est.3 Succurrente vero interventu antestitis gloriosi, vena sanguinem, cutis roborem, corpus reliquum fortitudinem recipiens, solidatum est.4 Cuius haec fuit causa, ut ista perferret, quia die sabbati post solle occasum, qui nocti dominicae adiacebat, panem voluit conformare.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.69v