monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 28. <<< >>> 30.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 29.
1 Ex Turonico vero territurio servus cuidam dum die dominico sepem conponeret, manus eius ad lignum ipsum haerere coeperunt.2 At ille, velociter extractam dexteram, dum factum admiratur attonitus, manus ipsa cum dolore magno contrahitur, defixae sunt quoque ungulae in palma; contractisque totis digitis dexterae, ad diversorium regreditur cum merore.3 Post quattuor vero annos ad basilicam sancti advenit; oratione quoque facta, sanatus est, praedicans populis, ne factum quis meditaretur, ne tanti die solemnia avarus agricola macularet, ne redemptionis sacrae resumptionis nostrae caeleste mysterium humanitas infirma, terrena exercens opera, dissolveret.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.69r