monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 25. <<< >>> 27.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 26.
1 Ante hos annos puella in infirmitate pessima ruens, membris omnibus debilitate contrahitur.2 Haec, audita miracula, quae antistis gloriosus in singulis operatur, nomen eius invocabat devote.3 Post dies autem paucos rogat se ad eius basilicam deportari; in cuius atrium diebus multis iacens, fusa saepius oratione cum lacrimis, a virtute pontificis visitatur; sicque subveniente divina misericordia, sanata discessit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.69r