monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 23. <<<     >>> 25.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 24.

1 Sed revertamur ad Aridium nostrum, immo etiam peculiarem, ut ita dicam, beati confessoris alumnum, cui saepius de suis pignoribus cernere miracula praestat.2 Hic ad festivitatem sancti cum illa qua solitus est benignitate, humilitate et caritate pervenit.3 Regrediens vero ampullam parvulam de oleo sancti sepulchri completam secum detulit, dicens: 'Forsitan infirmus aliquis in via adest, qui a beati Martini aede benedictionem corde conpunctus accipere desideret'.4 Denique in quodam loco mulier devota accessit ad eum, exhibens ampullam aliam cum oleo, dicens: 'Rogo te, serve Christi, ut tua hoc oleum benedictione sanctifices'.5 At ille, ne vanitati subiectus videretur, ait: 'Parva est virtus mea; sed, si placet, oleum de sepulchro beati Martini habeo, ex quo hoc oleum perfundatur.6 Tu vero, si credis eine virtutem magnam, ex hoc salutem hauries'.7 At illa gaudens, petiit explere quae presbiter loquebatur.8 Vas etenim illud medium erat.9 Cumque de hoc liquore, quod ad basilica sancti adsumptum fuerat, perfunderetur, protinus ebulliens oleum ampullam usque ad summitatem implevit.10 Quod matrona cernens, admirans virtutem confessoris beati, domi regressa est gaudens.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.68v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik