monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 22. <<< >>> 24.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 23.
1 Incola vero Andecavensis urbis, turbatis membris morbo, caput convertit ad lectulum; dehinc per dies singulos invaliscente febre, cunctis artibus distitutus, auditu et elocutione privatur.2 Post paucos vero dies cum de febre convaluisset et sine voce maneret, ablata sibi a fratribus facultatis parte, de domo paterna proicitur, dicentibus fratribus: 'Hic amens effectus est.3 Non patiatur Deus, quod aut facultati nostrae inhaereat aut partem hereditatis adquerat'.4 Erant enim ingenui et possessionem propriam incolentes; sed nihil cogitantes de his quae Dei erant, eiecerunt mutum et surdum, quem potius fovere debuerant.5 Ille vero quamqnam sine his usibus esset, sensum tamen in corde retenebat.6 Porro autem, adprehensis manu tabulis, inter se conlisis, vocem quaerentis imitabatur.7 Cum hoc enim artificio ad supradictum vicum advenit ibiquc aliis stipem flagitantibus adiungitur.8 Sextus igitur iam defluxerat annus, quod pauper iste a divitiis sanctae cellulae vescebatur.9 Factum est autem, ut in una dominicarum nocte, dum ad domum hospitis sui decumberet, subito locus ille inmenso repleret lumine, et ecce hic pavore perterritus solo prosternitur.10 Et statim visus est ei vir quidam sacerdotali habitu comptus, tangens eum et crucem Christi fronti eius inponens, ait: 'Dominus te sanum fecit.11 Surge et propera ad eclesiam et age gratias Deo tuo'.12 Ipse autem, elevatam cum gratiarum actione vocem, clamoribus vicinia complet.13 Ilico concurrunt omnes ad spectaculum et mirantur loquentem, quem pridie viderant mutum.14 Interea signum movetur horis matutinis, adgregatur et populus, vigiliasque celebratas, virtus sancti clarificata perpatuit.15 His diebus duo inergumini in hoc loco, eiecto daemone, sunt mundati.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.68v