monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 21. <<<     >>> 23.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 22.

1 Verum quia in superioribus libellis saepius diximus, et in loco illo, de quo migravit ad caelos, plerumque miracula celebrari, quid nuper gestum sit, pandam.2 Indigena urbis Turonicae, visus claritate mutata, cellulam Condatensim, in qua lectulum beati antistitis habetur, expetiit, putans sibi praesidii fore, si cancellus ipsius lectuli contigisset.3 Lectulum autem non aliter dicitur, nisi quod in pavimentum illud, substrato cinere, adpositum capiti lapidem, Israel nostri temporis, flexa cervice, recubuit.4 Ergo ad hoc oraculum mulier, viro adminiculante, deducitur, in quo per multos dies orationem conpuncta fundebat.5 Tandem pietas saepe ad miserandum profusa respiciens, visum mulieri amissum restituit.6 Tantaque deinceps feminam fides accendit, ut usque ad diem sui obitus numquam a loco illo discederet.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.68r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik