monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 17. <<<     >>> 19.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 18.

1 Quodam vero tempore, dum saeva lues taliter desaeviret in pecora, ut nec ad recuperandum genus putaretur aliquis remanere, quidam de nostris ad basilicam sanctam adiit, oleumque lychnorum, qui camerae dependebant, suscepit cum ipsis aquis in vasculo, deportatumque domo, pecora quae adhuc hic morbus non attigerat, intinctum digitum in liquore, per frontes et dorsa cruce dominica signat, ipsisque animalibus terrae deiectis resupinatisque ex hoc unguine fide plenus infudit in ore.2 Mox dicto citius, clandestina peste propulsa, pecora liberata sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.68r