monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 16. <<<     >>> 18.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 17.

1 Fuerat causa quaedam, ut Reminsim oppidum peteremus, cumque ab Egidio episcopo, qui tunc eclesiam regebat, benigne fuissemus excepti, inluciscente in crastina dominica die, ad eclesiam accessimus, resedentesque in sacrario, adventum praestolabamur antistitis.2 Eo tempore sancti Martini reliquias, licet temerario ordine, super me tamen habebam.3 Igitur Siggo, referendarius quondam Sigiberthi, ad occursum nostrum accedit, osculatumque iuxta me sedere deposco.4 [Sed ille unam habens oppilatam aurem, vix de alia poterat quae loquebamur advertere].5 Verum ubi sufficienter colloquium usi sumus, ille in domo vocatur eclesiae.6 Protinus igitur ut a me discessit, disrupta auris surdae claustra, et quasi magnum exinde ventum exire sentiens, auditum recepit; reversusque continuo mihi gratias agere coepit, dicens: 'Tertia enim dies erat, quod de hac aure auditum amiseram, sed, cum tecum loquerer, sensi velociter reseratam'.7 Tunc ego confusus, ne mihi haec adscriberentur, aio: 'Noli, dulcissime fili, mihi aliquid gratiarum referre, sed ei, cuius tibi virtus auditum restituit.8 Nam scias, beati Martini mecum habere pignora, cuius tibi potentia auditus gravitas est depulsa'.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.67v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik