monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 15. <<< >>> 17.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 16.
1 Post haec puerulus quidam ex Lemovicino caecus adveniens, lumen recepit oculorum hoc modo.2 Anno tertio nativitatis suae cum iam gressum incipiens fingere, erumpente lingua, in verbis ora laxaret, dum matri alludit blande, dum oscula libat, dum collo eius appenditur, dum in ulnis defertur, commotam per emissionem diabolicam vim venti, pulvis a terra cum paleis elevatur, super puerum ac matrem eius cum magno turbine fertur; sed rustica mulier et incauta non tractat se filiumque salutari vixillo munire, ideoque, praevalente insidia, oculi adolescentis repleti pulvere obserantur.3 Qui diu vociferans, tandem mitigatus a matre, permansit caecus.4 Adultus autem datus est mendicis, ut vel cum eisdem ambulans stipendii quiddam acciperet.5 Erant autem parentes eius valde pauperes.6 Igitur duodecimo caecitatis suae anno advenit Turonus ante diem solemnitatis, qua Pater Verbum carni glutinans mundo salutem invexit.7 Decursa autem festivitatis vigilia, dum, recedentibus aliis, hic ad pedes sancti decubaret inmobilis, tunc sensit, quasi pupugisset aliquis oculos eius ab spiculo, et statim sanguis ab his erumpens, coepit defluere per genas eius, aversaque sursum facie, vidit super se cereum elucere, et exclamans voce magna, ait: 'Gratias tibi ago, sanctae confessor Dei, quia virtute tua lumen recipere merui'.8 O admirabilis gratia! O virtus inmensa! Multimodis enim affectibus dona tua spargis in populos.9 Nam qui stipem petierat, lumen recepit, et din extera luce, virtutis tuae lumine vultus ornatur.10 O si te multorum criminum tenebrae a nostris visibus non arcerent, nempe venires visibiliter et infirmis voce Petri clamaris: Aurum et argentum non habeo, sed quod habeo do vobis.11 In nomine Christi Iesu abite incolomes.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.67v