monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 14. <<< >>> 16.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 15.
1 Gundulfus autem quidam ipsius urbis civis ab infantia sua cum Gunthario, Chlothari regis filio, habitavit.2 In cuius dum haberetur servitio et ordinante rege ascendens in arbore matura decerperet poma, effracto ramo, corruit, conlisumque ad lapidem pedem, debilitatus est.3 Post multos vero annos, dam in hac debilitate persisteret, et ascenso equite, velociter inpelleret ad eundum, lapsante gressu, praecipitatur, conpressumque pedem alium, qui sanus erat, graviter laesit.4 Dehinc portari se ad beatam basilicam postolat, proiectusque ad pavimentum, orationem fideliter fundit Nec morata est pietas, quae semper tribulantibus subvenire consuevit, sed protinus, ablato omni dolore, incolomis a pavimento surrexit.5 Igitur per triginta circiter annos de alio pede, sicut superius diximus, iugiter claudicabat.6 Tandem, inspectas propriae conscientiae noxas, converti decrevit, scilicet, ut humiliatis capillis ipsi sancto deserviret antestiti.7 Sed prius a regem praeceptum elicuit, ut res omnes basilicae traderet vivens.8 Quo facto, capite tunsorato, impleto bonae diliberationis voto, pes eius, qui effractis ossibus fuerat breviatus, elongatur.9 Et qui antea duobus pueris sustentatus ibat, nunc sine ullius hominis adminiculo, quo voluerit absque aliquo debilitatis inpedimento discurrit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.67r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik