monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 11. <<<     >>> 13.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 12.

1 Puer familiaris noster correptus a febre, graviter urebatur.2 Ardebant enim extrinsecus membra, intrinsecus vero sitis valida erat; et si potum aliquod accipiebat, mox reiciebat ab stomacho, nihil tamen capiens cibi.3 Cumque in hoc labore quarto aut quinto die fatigaretur, petiit, ut ei pulvere parumper exhiberent de sepulchro ad bibendum.4 Quo exhibito vinoque deluto, ut hausit fideliter, recepta sanitate, convaluit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.67r