monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 9. <<< >>> 11.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 10.
1 Matri vero meae hoc ordine virtus sancti subvenit.2 Tempore, quo postquam transactis parturitionis doloribus edidit, dolorem in uno tibiae musculo incurrit.3 Erat enim subitaneus, tamquam si clavus adfigens ita fictam gravissimam dabat, ut plerumque eclypsim generaret, nec erat quod eum mitigare posset, nisi cum diutissime contra ignem tentus a vapore foci obstupisceret; sed et, si unguentum aliquod parumper fuisset infusum, quiescebat.4 Quid plura? Post ordinationem meam advenit Turonus vel ad occursum antistitis sancti vel causa desiderii mei.5 Cumque ibidem per duos aut tres menses commorata fuisset, assidue beati pontificis auxilium precabatur; tandem respiciente miseratione consueta, discessit dolor a tibia, quae per triginta quattuor annos feminam fatigaverat.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.67r