monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 7. <<< >>> 9.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 8.
1 Eo tempere, quo talia apud urbem Turonicam gerebantur, legati de Hispaniie, id est Florentius et Exsuperius, ad Chilpericum regem veniebant.2 Quos cum ad convivium eclesiae recepissem, aepulantibus nobis, eo quod se adsererent esse catholicos, Florentius, qui erat aetate senior, sollicite flagitat aliqua de beati viri virtute cognoscere.3 At ego gratias Deo agens, interrogo, si vel nomen eius in illis regionibus audiretur, vel vita illius legeretur ab aliquo.4 Haec me interrogante, ait, magnifice in illis locis honorari nomen eius; sed et se peculiarem alumnum antistitis narrat, dicens, super se magnam eius virtutem ostensam fuisse.5 'Avus', inquit, 'eius ante multorum annorum curricula basilicam in honore construxit beati Martini antistitis; perfectamque ac eleganti opere exornatam, Turonus clericos relegiosos distinat, expetens pontificis reliquias, ut scilicet locum, quem in eius nomine aedificaverat, eius reliquiis consecraret.6 Quod cum fecisset, per singulos dies veniebat, et prostratus solo cum coniuge, sancti pontificis auxilium inplorabat.7 Post multum vero tempus hic nascitur.8 Cum autem trium mensuum esset, a febre pulsatus et in tantum exinanitus, ut papillam sugere neque ullum alimentum valeret accipere.9 Interea, perdurante morbo, cibo negato, palpitante tantum spiritu, solus transitus praestolatur.10 Nec mora, ipse quoque exalatur spiritus.11 Tunc mater maesta vel avia de unicae ac primogenitae subolis morte adprehensum inter brachia ante altare beati Martini iam exanime corpusculum spe non incerti deposuerunt, et, tamquam si sanctum visibilibus cernerent oculis, avus alloquitur, dicens: „Spes nobis erat maxima, beatissime confessor, tua hic pignora deportare, qua morbi depellerentur, febres extinguerentur, fugarentur tenebrae, et aliae quoque infirmitates emundarentur, pro eo quod de te legantur plurima, quao vel vivens feceris vel post transitum opereris.12 Nam audivimus, oratione mortuos suscitasse, lepram osculo depulisse, inerguminos curasse verbo, veneno digito conpressisse et alia multa fecisse; hic apparebit virtus tua, si et nunc iuxta fidem nostram hunc resuscitaveris parvulum.13 Quod si non feceris, non hic ultra colla curvamus, lumen accendimur aut honoris alicuius gratiam exhibemus".14 Et haec dicens, relicto ante altare infantulo, abierunt.15 Mane autem facto venientes, invenerunt eum ad altare conversum.16 Haec mirantes, suscepit eum mater in ulnis, et cognoscens eum resumpsisse flatum, adplicat ad papillam, qui protinus, hausto lacte, confortatus est.17 Tunc mater cum patre vel omni domo, elevata in caelo voce, benedixerunt Deum, dicentes: „Nunc cognovimus, quia magnus Deus es et facis mirabilia solus, qui nobis parvulum confessoris tui oratione restituis".18 Nam et loco illi maiorem, quam prius fecerant, reverentiam exhibebant'.19 Haec ab ipsius Florenti ore ita gesta cognovi.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.66v