monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 5. <<<     >>> 7.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 6.

1 Puer autem et incola civitatis Turonicae, dum valitudine nimia ac diuturna consumitur, omnibus membris debilitatur et sine spe gressuum a febre relinquitur, cuius tibiae ceu funes intortae separari non poterant.2 Post discessum vero febris, expetiit a parentibus, ut eum ad sanctam basilicam deportarent.3 Quo exhibito, deponentes cum ad pedes sancti, orationem faciunt, ut ei virtus solita subveniret.4 Tertia vero die cum ille vel parentes eius in oratione ac ieiunio perdurarent, exorto misericordiae lumine, distortis tibiis, a parentibus incolomis est receptus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.66r