monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 2. <<< >>> 4.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 3.
1 Ante duos autem annos, quam haec agerentur, quidam non metuens neque honorans diem sanctum dominicae resurrectionis, acceptam annonam, ad molam vadit, inpositumque triticum, molam manu vertere coepit.2 Explicitumque opus, non poterat volam aperire, sed cum gravi dolore, fustem quem adprehenderat tenebat invitus.3 Post haec videns se non laxari, incisumque ab utraque parte fustem, ad sancti basilicam venit, factaque oratione et vigilias celebratas, laxatis digitis, manus eius ad opus praestinum restituta est.4 Alio vero anno in hac die sancta operam, propter quam prius increpitus a Deo fuerat, adprehendit, rursum ei lignum in manu adhaesit.5 Ille vero cum dolore plorans, ad basilicam sancti repetiit, sed non protinus meruit exaudiri.6 Poet duos vero annos ad eandem festivitatem, quam puellam sanatam retulimus, et iste liberatus est ab onere ligni.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.66r