monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 1. <<<     >>> 3.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 2.

1 Puella vero annorum duodecim omnibus membris debilis per sex annos tamquam mortua in domo parentum lectulo decubabat, non gressum faciens, non opus manuum implens, non lucem cernens, non sermonem eloquens, non audiens elocutum.2 Ad beati tumulum fundunt parentes preces pro filia, offerunt munera et adhuc vota promittunt.3 Convenit autem populus ad solemnia, caelebratur cum gaudio sacra festivitas.4 Tertia vero de festivitate die, vocat patrem puella, dicens: 'Sitio'.5 Qui gaudens, quod filiae vocem, quam numquam audierat, meruisset audire, cucurrit velocius et adsumptum paululum aquae puellae detulit ad bibendum.6 Qua hausta, ait: 'Porrege mihi manum'.7 Adprehensa quoque pater eius dextera levavit eam.8 Quae stans super pedes suos, elevatis ad caelum manibus oculisque: 'Gratias', inquit, 'tibi ago, omnipotens Deus, qui respiciens humilitatem meam, me per sanctum antistitem tuum salvare dignatus es'.9 Et sic, redintegratis membris, Visum auditumque recepit ac domi laeta regressa est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.65v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik