monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , III. FELICITER. <<<     >>> 2.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 1.

1 Quid autem nuper pertulerim, primum inseram huic libello miraculum.2 Dum ad convivium resedentes post ieiunium aederemus, piscis infertur in ferculo, quem dominica cruce signatum dum aedimus, una mihi ex aristis ipsius piscis iniuriosissime adhaesit in gutture.3 Quae dolores commovens graves, incidebat fauces acumine et ipsam gulam longitudine obserabat; impediebat vocis sonum et neque ipsum salibae liquorem, qui saepe a palato defluit, transire sinebat.4 Tertia autem die cum neque tussiens neque excreans eam valerem proicere, recurri ad nota praesidia.5 Accedo ad tumulum, provolvor in pavimento, profusisque cum gemitu lacrimis, auxilium deprecor confessoris.6 Dehinc erectus, velo, qui dependebat, gulam faucesque et reliquum capitis adtigi.7 Nec mora, sanitatem recepi et, priusquam limina sancta egrederer, nullam fatigationem sensi.8 Quid tamen aeuleus malus devenerit, ignoro.9 Non eum reieci per vomitum, non discessisse sensi in alvum.10 Unum tantum scio, quod ita me in velocitate sensi sanatum, ut putarem, quod iniecta aliquis manu illa quae iniuria faucibus intulerant abstulisset.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.65v