monumenta.ch > Gregorius Turonensis > LIBER III. FELICITER.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII. <<<     >>> 1.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, LIBER III. FELICITER.

1 Tertio, ordinante Christo, libello de virtutibus beati Martini scribere incipientes, gratias agimus omnipotenti Deo, qui nobis talem medicum tribuere dignatus est, qui infirmitates nostras purgaret, vulnera dilueret ac salubria medicamenta conferret.2 Nam ad eius beatum tumulum humilietur animus, et oratio sublimetur.3 Si defluant lacrimae, et conpunctio vera succedat, si ab imo corde mittantur suspiria, et pectora facinorosa tundantur, invenit ploratus laetitiam, culpa veniam, dolor pectoris pervenit ad medellam.4 Nam saepius tactus beati sepulchri profluviis imperavit sistere, caecis videre, paralyticis surgere et ipsam quoque pectoris amaritudinem longe discedere.5 Quod ego plerumque expertus, indignum me iudico, ut inter tantorum miraculorum moles etiam illa hic inseram, quod super me operari dignatus est.6 Sed iterum timeo, ne noxialis appaream, si ea tamquam fraudulentus abscondam.7 Testor etenim Deum et spem illam, quam in eius virtute posui, credens, me ab illius misericordia non frustrari; quia, quotienscumque aut dolor capitis inruit, aut timpora pulsus inpulit, aut aures auditus gravavit, aut oculorum aciem caligo suffudit, aut aliis membris dolor insedit, statim ut locum dolentem vel tumulo vel pendente velo adtigi, protinus sanitatem recepi; mirans tacitus, in ipso tactu dolorem recessisse cum cursu.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.65r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik