monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 60.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 59. <<<
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 60.
1 Et quia prior libellus ab eo tempore initiatus est, quo Paulinus reliquit, et sub quadraginta capitulis constabat impletus, destinavi huic inceptum in sexaginta conplere; scilicet ut beatus Martinus, qui viduatus ab hoc mundo virginitatis custodivit integrum decus, martyrium etiam vel in occultis insidiis vel in publicis iniuriis triumphabiliter adimplevit, cui etiam erat corona trigesimi, sexagesimi vel centesimi fructus, in his centum virtutibus augeretur.2 Spes enim mihi erat, me non frustrari a voto, quod in octo annis, Domino iubente, complevi, ipsumque a virtute super me facta coeptum, ad me iterum sum regressus.3 Quod non sine providentia arbitror Divinitatis esse factum, ut ad eum finiretur, a quo legitur coeptus.4 In quo cum quinquaginta novem virtutes discripsissem et sexagesimam adhuc adtentius praestolarem , subito mihi sinistrum capitis timpus artatur doloribus, et pulsantibus venis, defluentibus lacrimis, tantus inminebat cruciatus, ut oculum vi conpremerem, ne creparet.5 Quod dum per unam diem ac noctem graviter ferrem, mane adveniens ad basilicam sancti, orationi prosternor.6 Qua expleta, doloris locum velo, qui ante beatum dependebat sepulchrum, attegi.7 Quo tacto, protinus et pulsus venarum et lacrimarum fluxus stetit.8 Post triduum vero dextram capitis partem similis attigit dolor.9 Pulsabant venae, atque ubertim lacrimae defluebant.10 Iterum mane consurgens, pari ut prius modo contacto velo capite, sanus abscessi.11 Transactis vero decim diebus, visum est mihi minuere sanguinem; tertia vero die post sanguinis diminutionem subiit mihi cogitatio, et, ut credo, per insidiatorem iniecta, quod haec quae pertuleram a sanguine evenissent, et, si vena protinus fuisset incisa, confestim ista cessassent.12 Dum haec cogito ac revolvo, amborum timporum venae prosiliunt, renovatur dolor, qui prius fuerat, et iam non unam partem capitis, sed totum arripit caput.13 Commotus ergo doloribus, ad basilicam propero, ac pro cogitatione prava deprecans veniam, palla, quae beatum tegit sepulchrum, caput attigi; mox, dolore sedato, sanae recessi de tumulo.14 Multa quidem sunt et alia, quae vir beatus cotidie operatur, quae insequi longum est.15 Tamen, ei adhuc meremur videre miracula, placet ea alteri coniungi libello.16 Nam, ut diximus, hii duo libelli in hoc numero teneantur.17 Ego quoque pietati dominicae maximas refero gratias, quod mihi per suffragium antistitis gloriosi concessum est, ut quod in initio tractavi potui ad finem usque perducere; deprecans, ut quod saepe confessor tribuit populis mihi peccatori largus indulgeat, purgetque me a morbis, quos saepe conspicit et intendit, restituat mihi lumen veritatis, eruat me ab infidelitatis lapsu, mundet cor et mentem a lurida lepra luxoriae, purget cogitationes a concupiscentiis pravis atque omnem a me facinorum molem diluat ac prosternat, ut, cum in iudicio sinistrae fuero parte locatus, ille me de medio hedorum sacrosancta dextera dignetur abstrahere, reservatumque post tergum, sententiam iudicis praestoletur.18 Cumque eo iudicante fuero flammis infernalibus deputatus, sacrosancto pallio, quo ille tegitur a gloria, me contectum excuset a poena, dicentibus regi angelis, quod quondam de monacho resuscitato dixerunt: 'Iste est, pro quo Martinus rogat'.19 Fiatque, ut, quia non mereor illa claritate vestiri, vel ab inruentibus tartarorum ministris merear liberari; nec tantum mihi noxa praevaleat, ut separer ab eius regno, quem fideliter sum confessus in saeculo.20 EXPLICIT LIBER II.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.64r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik