monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39. > 33. > 46. > 42. > 34. > XXXII. > 44. > XXXV. > VIII. > II. > 31. > XXXVI. > XXIX. > 19. > 25. > 58. > 59.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 58. <<< >>> 60.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 59.
1 Simile est huic et illud, quod mulier post emeritam libertatem rursum a patroni filiis barbaris venundatur.2 Sed virtute sancti, quo facilius defensaretur, contractis adplene debilitatur membris.3 Nam et poplitum nervi ita intorti sunt, ut surae crura contingerent.4 Tunc relicta a dominis, quibus fuerat inique distracta, patrocinia beati expetit confessoris.5 Ad cuius aedem non multo tempore commorata, libertati simul ac sospitati donatur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.64r