monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 58.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 57. <<< >>> 59.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 58.
1 Puer Parisiacus, cui artis erat vestimenta conponere, increscente per melancoliam id est decocti sanguinis fecem, quartanarius efficitur, atque effervescente humore, ita omne corpus eius minutis pusulis coartatur, ut a quibusdam leprosus putaretur.2 Sed et per omnia membra dolores pessimos snstenebat, amborum oculorum luce multatus.3 Igitur audita beati antestitis fama et virtutes ubique vulgatas, Turonicam expetit civitatem; accedensque ad basilicam sancti, per dies multos ieiunans et orans, recepto lumine, praestinae restituitur sospitati.4 Erat enim ingenuus genere.5 Audiens autem Leodastis, qui tunc Turonicum regebat comitatum, quod talis artifex esset, calumniari coepit, dicens: 'Refuga es tu dominorum, nec tibi licebit ultra per diversa vagare'.6 Et vinctum domui suae custodiendum diregit.7 Sed nec ibidem defuit virtus angelici confessoris.8 Nam cum adprehensus fuisset, statim ab infirmitate, quam caruerat, coartatur; et cum pessime ageret, videns comes, nihil se in eum praevalere posse, relaxatum a vinculis liberam abscedere iubet.9 Ille quoque ad basilicam regressus, sanatus est denuo.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.64r