monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 57.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 56. <<<     >>> 58.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 57.

1 In festivitate vero beati Iohannis cum populus ad missarum solemnia conveniret, mulier quaedam, accepto sarculo, agrum adit, ut scilicet, cvulsam mali seminis zizaniam, messem sola purgaret; nec enim poterat esse vallata solatio ob reverentiam dominici praecursoris.2 Cumque operare coepisset, protinus manus eius divino igne sunt adprehensae, facies quoque eius, quasi emittens flammas, tota visicis ac pusulis ebullivit.3 Urebatur misera non minus pudoris dolore quam corporis, quando ea quae clam gesserat invita prodebat.4 Dehinc vociferando atque heiulando beati Martini basilicam velociter expetivit; ante cuius sepulchrum in hoc tormento per quattuor mensuum spatio prostrata, restincto omni vapore, in integritate corporis solidata est.5 Erat enim ancilla cuiusdam Turonici, qui, medietate pretii concessa, aliam requisivit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.64r