monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 56.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 55. <<< >>> 57.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 56.
1 Pari quodam modo ordine Pictavensis mulier meruit obtenere medellam.2 Nam haec, contractis in volam digitis, unguibus defixis in ipsis, ut dicam, ossibus, tota iam manu putrefacta, venit ad sancti festivitatem devota, optabilem expetens medicinam.3 Igitur expectatis ex more solemnibus, dicit suis: 'Integro quidem corde ad deposcendum beati praesidium venimus, sed, obsistentibus peccatis, non meruimus quod petebamus accipere.4 Consummata nunc oratione, revertamur ad patriam, fidentes de bonitate praesolis, quod corpore inbicillo prosit animae fidelis oratio'.5 Haec et his similia aiens, quasi sancto vale dicens, discessit.6 Vergente quoque in vespera die, prope amnis Caris ripam accepit mansionem.7 Medium fere noctis expergefacta, gratias Deo refert, quod esset, quod viveret, quod vigeret, vel quod beati pontificis tumulum attigisset; quae cum maximo cum fletu proferret, iterum obdormivit.8 Et ecce vir crine cigneo, indumento purporeo, crucem gestans manu, stans ante eam ait: 'Nunc sana eris in nomine Christi redemptoris nostri'.9 Et adprehensa manu eius, misit digitum suum inter digitos illius qui clauserant palmam, et parumper movens, direxit eos.10 Dum haec in visu videret, evigilans, defluente adhuc sanguine, sanam elevavit in Dei laudibus manum.11 Regressaque ad basilicam, impleta gratiarum actione, laeta redivit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.63v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik