monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 55.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 54. <<<     >>> 56.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 55.

1 In eadem vero festivitate alius de Senonico puer manum aridam detulit.2 Post quartam autem diem solemnitatis beatae, dum stans ad pedes oraret, spectante populo directi sunt digiti eius; viditque omnis conventus plebis magnalia Dei, qualiter inficiebatur manus a sanguine, ascendebatque gradatim per arentes venas, et ita erat manus bibula, ut putaris spungiam diu aridam limphis iniectam sitienter haurire liquorem.3 Repletis ergo venis roboratisque nervis, rubescente cute, pallidam manum extulit sanam.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.63v