monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 54.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 53. <<<     >>> 55.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 54.

1 Si singula quaque, vel quae aguntur vel quae acta sunt, persequamur, magnum comulum congerimus de mirabilibus confessoris.2 Paula vero ex Lexoensi iam adulta, lumen amisit oculorum; sancti quoque limina devote adiens, per omne tempus festivitatis humo prostrata orabat.3 Tertia autem die post sanctam festivitatem, cum sui redire urguerent, rogat, se ad beati sepulchrum deduci.4 Ibique iterum atque iterum prostrata, de palla, quae sanctum tegit tumulum, oculos abstergens et vale dicens, discessit.5 Cumque iam in navi ascenderet, ait: 'Gratias tibi ago, beate confessor, quod, etsi videre non merui, tua sancta limina vel tactu praesensi'.6 Cum igitur haec cum lacrimis edidisset, dum detergit oculos, lumen recepit, et conversa ait: 'Forsitan haec est beati basilica?' Cui qui propinqui erant ita esse aiunt.7 Tunc illa: 'Non revertar', inquit, 'nisi gratias pro accepta referam sanitate patrono'.8 Redeuntem autem et in laudem antistitis declamantem multi viderunt.9 Quae, completa oratione, gaudens discessit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.63v