monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 53.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 52. <<< >>> 54.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 53.
1 Sine numero populi talia audientes, de longinquis regionibus beati expetunt praesidia confessoris.2 In qua illud est prae ceteris admirandum, qualiter sensus hominum diaboli arte fraudatus restituat.3 Quidam ergo Baiocasinsis civis, dum vino nimium hausto turbatus per viam incederet, subito diversis flantibus ventis pulvis campi commovetur, et mixtum, ut solet, cum stipulis in sublime levatur, fitque totum aer una nubs pulveris, de qua hic opertus, amisso sensu, equo deicitur.4 Igitur post paululum a suis inventus domi turbolentus adducitur.5 Hinc effrenis factus conabatur fugire, nemini persequente.6 Quid plura? Artatur vinculis, constipatur catenis et in custodia detenetur.7 Qui dentibus fremens ob negatam fugae libertatem, propriis se morsibus lacerabat.8 Dum autem haec agerentur, admoniti parentes ad beati eum basilicam perduxerunt; ibique oratione per longum tempus facta, sanus abscessit, vovens, ut singulis annis veniens, vota sancto redderet confessori.9 Deinde ad monasterium sibi proximum humiliatis capillis ac presbiter ordinatus, coepit Deo strenue deservire, non tamen reddens, qua promiserat beato pontifici.10 Quarto igitur anno data, ut credo, iterum inimico potestas, rursum ruit in rediviva amentia, et constrictus, ut fuerat prius, catenis, ad sanctam reducitur aedem; ubi per sex menses aut eo amplius degens in vigiliis et orationibus, reddens quae prius ignave fraudaverat, sanus domi regreditur.11 Sed, peccatis facientibus, iterum vinum saepius madefactus, in eadem tribulatione obiit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.63r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik