monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 52.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 51. <<<     >>> 53.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 52.

1 Alter quoque arreptus a febre valida, deiciens ore venenum et per inferiorem partem extra modum solutus, lectulo decubabat.2 Igitur, grassante veneno, laboranti oritur vulnus in inguine, et incredibili modo movet se visibilis usque ad plantam.3 Erat enim in magnitudine ovi anserini.4 Deinde sursum repetens, cum nimio dolore discurrit per latera, per brachia et usque ad cervicem progreditur; dehinc per aliud latus ad plantam usque deducitur; exinde retrorsum revertens, ad eum unde primo ortum fuerat venit.5 Cumque taliter per membra vagaretur aegroti, quo miser tenderet, quid ageret, nesciebat, nisi tantum voces cum fletibus dabat.6 Exegebat enim dolor gemitum, cum in uno corpusculo tanti dolores inruerant.7 Tandem cum haec nobis nuntiata fuissent, indico, solitam tyriacam ad verum requiri medicum et, quo vitam moriturus haberet, adsumi de tumulo.8 At satellites cum magna festinatione currentes, elevato pulvere monumenti, deferunt ad aegrotum dilibutumque cum vino bibendum porregunt.9 Quo hausto, ita omnis dolor fugatus est, ut ipsa hora redderetur incolomis.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.63r