monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39. > 33. > 46. > 42. > 34. > XXXII. > 44. > XXXV. > VIII. > II. > 31. > XXXVI. > XXIX. > 19. > 25. > 58. > 59. > 30. > PROLOGUS. > 78. > XXIII. > 90. > XXIV. > 14. > XL. > 43. > 37. > 32. > 47. > LI [Al. XLV]. > XXXIX. > V. > XLVI. > XX. > 53. > 8. > XIX. > XXXIII. > 34. > 77. > 35. > 80. > 28. > 66. > POSTQUAM NOS VENIMUS. > XXXI. > XXI. > XXVIII. > 57. > 51.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 50. <<<     >>> 52.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 51.

1 Cum autem morbus ille dissentericus cum occultis pusulis multae attereret civitates, et inter reliqua loca urbs Turonica gravius laboraret, multi, abrasum a beato tumulo pulverem haustum, sanabantur.2 Plerique de oleo, qui inibi habetur, delibuti liberabantur; fuitque nonnullis remedium aqua illa, unde sepulchrum ablutum est ante pascha.3 Igitur, cum multis multa tribuerentur beneficia, vidi unum in desperatione a disenteria iacentem, quem ad basilicam ductum, aliis vigilias celebrantibus, noctem inquietam duxisse; diluculo vero accedens ad tumulum, potato cum vino pulverem, sanus rediit e sepulchro.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.62v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik