monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 46.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 45. <<<     >>> 47.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 46.

1 Puerulus quidam Leodulfus pede sinistro debilis, dum cum reliquis petentibus stipendia quaerendo circuiret, Turonus advenit.2 Et parumper moratus, iter quod agere coeperat conatur implere.3 Progressusque claudicando cum satellitibus, decimo ab urbe miliario vi doloris oppremitur.4 Relictusque a sociis, solus super ripam alvei heiulabat, multis ad festivitatem concurrentibus, proclamans et dicens: 'Vae mihi, quia solemnitatem viri gloriosi spectare nolui, ideo me virtus eius allidit.5 Qua de re rogo vos, fidelissimi christiani, qui Deum timetis, subvenite ignorantiae meae, subvenite oppresso et debili et, si timor Dei manet, me usque ad sanctum locum deportate'.6 Igitur cum haec multis praetereuntibus imploraret, quidam plaustro suo superpositum usque ad sanctam basilicam duxit.7 Ubi triduana oratione continuans, redintegratis pedibus, incolomis abscessit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.62r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik