monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 44. <<< >>> 46.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 45.
1 Apud Vultaconum quoque vicum Pictavinsem, dum duo pueruli nocte dominica in uno stratu quiescerent, visum est eis, quasi signum, quod matutinis commovi solet, sonantem audissent; et surgentes de cubili suo, direxerunt ad eclesiam.2 Cumque in atrium eclesiae pervenissent, inveniunt ibidem choros mulierum canentium.3 Exterritique valde, cognoscentes catervam esse daemoniorum, dum ad terram corruunt nec se, ut esset aetatis infirmitas, signo salutare praemuniunt, unus lumine, alius et lumine et gressu multatur.4 Cumque per multorum annorum curricula in his infirmitatibus gravarentur, unus, qui tantum lumen caruerat, ad beati Martini basilicam devote veniens, ut orationem explevit, statim visum recepit.5 Alius, in eodem sancto loco lumine recepto, ad propria rediens, adhuc debilis claudicabat.6 Veniensque ad cellulam Condatensim, in qua lectum viri beati habetur, dum ibidem nocte dominica vigiliae celebrarentur, subito, orante populo, sensit virtutem divinam adesse.7 Et spectante plebe super terram trahens, contra parietem erexit, in quo fenestra retenetur, quae fuit quondam beati corporis porta.8 Et orans atque prae gaudio lacrimans, integrae sanitati restituitur, nec ulterius ullam pertulit de malis infirmitatibus gravitatem.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.62r