monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 42. <<< >>> 44.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 43.
1 O quotiens hic prophetarum et sublimium virorum virtutes, quas olim gestas legimus, renovari miramur! Sed quid inquam? Quod hi multi fecerunt viventes in saeculo, hic solus cotidie renovat etiam post sepulchrum.2 Quid ergo agimus? Quid silemus? Quid occultamus pauci, quod populi declamant multi? Non diutius in hac statione moremur.3 Proferamus novum Heliseum saeculo nostro, qui cadaver defuncti vivum remisit a monumento; idque beatus confessor nobis praesentibus operatus est.4 Quae enim causa fuerit, adiutorium indivisae Trinitatis efflagitans, explicabo.5 Puer genitus, lacte materno deficiente, nutrici ad alendum datur.6 Quae hoc liquore sterilis, dum non copiose, ut illius aetatulae oportunum est, lactis alimenta ministrat, coepit, qui proficere debuerat, die praetereunte decrescere et ita minui, ut nihil in eo amplius quam pellis tenuis, qui eius ossola contegeret, remaneret.7 Qui, matre mortua, unum prope in hoc exitu duxerat annum.8 Erat enim unicum patri de uxoria dilectione quodam memoriale.9 Cui, ut diximus, victu minuente, deficienti ex inaedia febris accessit.10 Ut autem eum hic fervor attigit, concurrit pater ad eclesiam, ne prolis absque baptismo fungeretur .11 Qui baptizatus nec confortatus corpore praeter illud spiritale remedium, iam suffossis oculis, iam palpebris laxatis atque demissis, iam nullum flatum spiraminis habens, super beatum sepulchrum, patre heiulante, deponitur.12 Nec defuit virtus illa caelestis, quae quondam parvulum inter manus confessoris vivificavit.13 At ubi primum huius vestimenta cooperturium tumuli attigit, ilico parvulus respiravit Mirum miraculum! Videres pallentes genas gradatim, virtute divina insistente, rubescere et sopitos oculos in lumine redivivo laxari.14 Tunc a sancto vivificatus et a patre receptus, sospis usque hodie in testimonium virtutis habetur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.61v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik