monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 40. <<<     >>> 42.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 41.

1 Facis ergo, beatissime confessor, tuo more, propitiaris iniquitatibus populi et sanas languores omnium cunctosque te fideliter invocantes tuis medicamentis inlustras nec fraudas extraneis quod propriis libenter indulgis.2 Homo ergo incola territurii Turonici annorum quasi viginti quinque, cum a febre lippitudinis gravaretur, decidentibus cataractis obstrictisque palpebris, valde caecatus est.3 Super quod malum adicitur et illud, quod a fuste percussus, disrupto visu, unus ei crepuit oculus.4 Iam enim viginti quinque annos in hac caecitate degebat.5 Admonitus ergo per visum, ad beatum tumulum venit, ubi orationi incumbens, die tertia unius oculi lumen recepit.6 Dehinc animatus hoc medicamine, attentius coepit orare.7 Quarta autem die oculus qui crepuerat reformato aperitur visu.8 Qui licet non tam clarus cernitur ut alter, tamen luminis beneficium praebet.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.61v