monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 39. <<<     >>> 41.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 40.

1 Quid autem de istis miraculis mea parvitas poterit enarrare, cum adsumptus sanctus Dei de mundo adhuc praedicator habeatur in mundum? Et cum se palam populis ostentare nequeat, iugiter se patefactis virtutibus manifestat, dum caecos inluminat, dum paralyticos sanat, dum reliquos aegrotos praestinae sospitati reformat Sed ego, ut saepe testatus sum, indignum me censeo tanti viri signa depromere.2 Tamen, quia audax audeo, veniam peto legenti.3 Vi enim me inpellit amor patroni, et quia adhuc esse eum denuntiavi praedicatorem, dicam, quid contigerit nuper.4 Sisulfus ex Cinomanicis pauperculus, dum in hortellum suum meridie obdormisset, nescio quid nequitiae perpessus, e somno exiliens, contractis in volam digitis, cum magno dolore manus debiles elevavit, ipso quoque dolore premente, rursum solvitur in soporem et videt per visum; et ecce vir stabat ante eum nigris vestibus, cano autem capite! Qui conversus: 'Quid sic', inquid, 'tu fletibus commoveris?' Et ille: 'Ecce, venerabilis domine, dum parumper obdormivi, cum dolore expergefactus, opus manuum mearum perdidi, et nescio, quid sceleris commisissem'.5 Tunc vir ille, tamquam discipulis Dominus de caeco nato, quia neque ille peccaverat neque parentes eius, sed ut manifestaretur opus Dei in illum, ait: 'Debilitas tua tormentum indicat populi delinquentis.6 Vade ergo nunc per vicos et castella et ad civitatem usque pertende et praedica, ut se omnis homo a periuriis et usuris absteneat et in die dominico nullum opus absque solemnitatibus misticis agat.7 Ecce enim coram Domino in lacrimis decumbemus, veniam pro populo deprecantes, et adhuc spes est obtenendi, si emendatio subsequatur in plebe.8 Nam hostilitates et infirmitates et alia mala, quae perfert populus, indignatio Domini commovet.9 Et ideo adnuntia velociter, ut emendent, ne crudeliter in scelere suo depereant.10 Tu vero, his peractis quae imperavi, Turonus ad basilicam propera; ibique te visitans, obteneo apud Dominum, ut saneris'.11 Cui illo: 'Dic mihi, quaeso, domine, quis es, vel quod est nomen tuum?' Cui vir: 'Ego sum', inquid, 'Martinus Turonorum sacerdos'.12 In his sancti verbis pauper surrexit a somno, adprehensoque bacello, iter imperatum adgreditur et quae sibi fuerant imperata populis nuntiavit.13 Mense autem septimo postquam haec acta sunt, beatam basilicam adivit, ibique prostratus per triduum, quarta die a sancti virtute visitatus est.14 Iam enim conputruerat caro palmarum eius, quae clausa detenebatur.15 Et cum digiti eius directi fuissent, sanguis ab eisdem erupit.16 Sed his omnibus medicatis, ore proprio quae retulimus enarravit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.61r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik