monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 38. <<< >>> 40.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 39.
1 Aridius vir relegiosus ex Lemovicino causa tantum devotionis Turonus advenit, et beatum sepulchrum orando deosculans, ad monasterium sanctum, amne transito, pervenit.2 Qui dum singula loca visitat, qua vir beatus aut orando depresserat aut psallendo sanctificaverat, ubi vel fesso corpori somnum vel inaedia deficienti cibum praebuerat; dumque cuncta circuit, cuncta peragrat, venit ad puteum, quem sanctus Dei proprio labore patefecit, fusaque oratione, aquam haurit, inpositaque ampullula, domi regrediens deportavit.3 Cumque exinde infirmis multis tribueret sanitates, quadam vice Renosindus, frater eius, vi febrium inpulsus, decubuit lectulo.4 Octava quoque die cum iam oculis clausis in hoc iaceret, ut spiritum exalaret, atque omnis familia perstreperet, mortem condolens patroni, vel funeris necessaria praepararet, venit in mentem presbitero, ut de aqua beati putei in ore functuro guttam inferret.5 Qua inlata, ubi primum os eius adtigit, mox oculos aegrotus aperuit, absoluta etiam lingua, rogat sibi adhuc exinde ministrari; acceptoque calice, ut bibit, statim omnis febris aufugit; et sic, admirante familia, sanus a lectulo in quo iacebat erectus est.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.61r