monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 37. <<<     >>> 39.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 38.

1 Puella quaedam parvula, indigena Turonicae civitatis, ab utero matris suae muta processit.2 Cuius os in tantum obseratum fuit, ut nec illas quae a cunabulorum tempus exegit possit voces emittere.3 Mater vero de tam triste fetu anxia, cum lugeret assiduae, commonitur per visum, ut beati praesolis sepulchrum adiret.4 Quae, exhibitam secum puellam, pergit intrepida; expositamque ante sepulchrum sancti, cum diutissime orasset, iterum eam secum adsumit.5 Accensa vero timiamata, cum eam desuper reteneret, interrogat, si bonum ei odorem facerent.6 Illa respondit: 'Bonum'.7 Hanc primam vocem filiae mater maesta cognovit.8 Inpositam vero ori eius aquam, quam quondam de fontibus benedictis acceperat, interrogat iterum, qualem ei saporem praeberet.9 Illa respondit: 'Bonum'.10 Tunc mater cum gaudio sospitem domi refert, quam tristis ad beati tumulum fide fida detulerat.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.60v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik