monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 35. <<< >>> 37.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 36.
1 Multi fide pleni reliquias beati viri portantes virtutes multas experiuntur.2 Nam Leodovaldus Abrincatinae civitatis episcopus sancti domni reliquias per presbiterum suum devotus expetiit.3 Quas acceptas, cum terminum antedictae civitatis ingressus fuisset, occurrit ei adhuc inter deserta posito paralyticus, deferentium inlatus manibus; osculatus vero fideliter velum, quo capsa sanctorum pignorum cooperta erat, mox in pedes constitit ac propriis gressibus domi regressus est.4 Haec enim agis, beatissime confessor, nec tibi sat est propriam aedem exornare prodigiis, nisi et diversos saltus, quos pede non adisti, virtutibus tremendis inlustres.5 Sed et deinceps caecus quidam, adminiculo deducente, in occursum earum velociter properat.6 Adveniens autem, quando beati pignora in altare locabantur, expedita solemnitate, visum recipere meruit oculorum.7 Sed et alia nihilhominus mulier, quae diu muta fuerat, sermonis usum recepit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.60v