monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 34. <<< >>> 36.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 35.
1 In proximo autem, id est post tertiam de festivitate diem, erant quattuor vincti in carcere.2 Cumque eos saevitia iudicis ita constringeret, ut nec victus necessaria nulli praebere liceret, antestitis beati praesidia corde puro precantur.3 Dum haec igitur devote agerent, media die subito scinditur trabis, qua pedes eorum conclusi coartabantur, confractisque catenis, liberatos se sentiunt.4 Nec morati ostium petunt; quo aperto, eclesiam sanctam, nemine prohibente, ingressi sunt.5 Custodes autem in tantum obstupefacti fuerunt, ut nec verbis quidem eos increpare praesumerent; qui etiam sequentes eos, cum eisdem se in eclesia abdiderunt.6 Illi autem Deo maximas gratias referunt, quod eos obtentu pontificis dignatus fuerit liberare.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.60v