monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 33. <<<     >>> 35.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 34.

1 Denique eodem anno, cum festivitas, quae in aestivo celebratur, desiderabilis populis advenisset, et clericus quidam, cuius oculum nubs tetra contexerat ac lumen ne videre possit arcebat, aedem beati confessoris adivit.2 Vigilata cum reliquis nocte, inlucescente caelo, dum de basilica procedit, visum, quem olim perdiderat, recipere meruit.3 In eadem vero festivitate tres inergumini multum se conlidentes ac beatum antestitem declamantes, fatentes crimina et, ut sibi sanctus parceret, deprecantes, tandem purulentum nescio quid ex ore proiciunt, et sic virtute sancti mundati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.60r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik