monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 32. <<< >>> 34.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 33.
1 Proferat et Andecava regio miraculum suum, de qua Allomeris quidam procedens cum contractis pedibus ac manibus, lingua etiam debilis, beati confessoris templum expetiit.2 Ubi cum tota quadragisima resedisset, assidue orans ac depraecans, ut eum virtus sancti antistitis visitaret, advenit dies illa dominica ante sanctum pascha, in qua dominus noster, stratas ab arborum spoliis vias incedens, Hierusolymis venit, turba prosequente atque clamante: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini'.3 Illa ergo die cum iam sero factum esset, et ipse solus a foris ante tumulum decubaret, subito factus est in extasi et pavore perterritus iacebat ut mortuus.4 Qui cum, ut ipse refert, per duarum horarum aut amplius fuisset obpressus, tamquam de somno evigilans, subito ad sensum suum revertitur, elevatusque sursum, sanum se esse miratur; ibique tota nocte vigilans, mane nobis quae acta sunt ore proprio reseravit: clericus factus, incolomis ad hospitiolo suo redivit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.60r