monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 31. <<< >>> 33.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 32.
1 Cam talia miracula, quae scripsimus, cotidie cernamus, quid illi miseri sunt dicturi, qui Severum in vita sancti antestitis mentitum esse pronuntiant? Nam audivi quendam, nequam, ut credo, repletam spiritu, proloquentem, non potuisse fieri, ut oleum sub Martini benedictione crevisset, sed nec hoc, quod elapsa ampulla super stratam marmoris corruens perstetisset inlaesa.2 Quid ergo nuper actum est, multos in testimonium exhibens, declarabo.3 Quidam de diaconibus nostris male a quartani tipi febre cruciabatur; quem cum plerumque arguerem, quur segnis ad basilicam sancti proficisceretur nec ex corde oraret, ut ei virtus pontificis subveniret, tandem a nobis conpunctus, ad beatum tumulum provolvitur tremens.4 Dehinc cum paulisper ignis febrium quievisset, rogat, sibi exhiberi ampullam cum rosatio oleo semiplenam, – iam enim ad ipsam febrem, exinde licet parum proficisset, multum tamen expenderat, – et erat valde media.5 Perunctum ab hoc liquore frontem et timpora, postulat, ut vasculum secus beati tumulum poneretur.6 Quarta vero die cum eum febris urgueret, ad basilicam petiit provolutusque diutissime oravit.7 Adprehensam enim ampullam, quam reliquerat mediam, invenit plenam, admiransque virtutem beati antistitis, eam domi cum timore et veneratione reportat.8 Ex qua rursum perunctus, protinus omnis ardor quievit incommodi, nec ab eodem ultra confractus est.9 Quid etiam de eadem ampulla post haec actum sit, non sine gravi suspirio atque miraculo memoramus.10 Nam cum in antedicti diaconis hospitiolo de pariete penderet, incursante insidia inimici, percussa atque in frustris decidit comminuta, effusumque oleum velociter terra absorbuit.11 Tamen puer qui aderat, cum vidisset fractum, accepto vasculo, ipsam terram expremens, parumper olei elicuit, rosamque, quae effusa fuerat, cum effracta vitra collegens, nobis exibuit.12 Quod ego accipiens, diligenter in vasculum alterum transmutavi.13 Erat enim mensura olei quasi dimedii calicis parvuli, et tamen in vasculo duorum digitorum tantum altitudinem fecit.14 In crastino antem prospiciens, erat altitudo olei quasi quattuor digitorum.15 Obstupefactus ego ob virtutem sancti liquoris, hoc signaculo meo munitum atque coopertum reliqui.16 Post dies antem septem iterum prospiciens, plus ibi quam unum sistarium repperi.17 Advocans enim diaconem et hoc ei ostendens, adfirmabat iuramento, tantum tunc in effractam perisse ampullam, quantum nunc in ista decernerit.18 Quae usque hodie in Dei nomine beneficium petentibus praestat.19 Ipse quoque postea ab hoc unguento similem infirmum perunguens, oleo crescente, sanavit et multos deinceps per illum sanitati restituit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.59v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik