monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 30. <<<     >>> 32.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 31.

1 Nec minori miraculo se beatus vir adesse invocatum ostendit.2 Apra quaedam religiosa vi febrium obpressa, omne usum membrorum, sola tantum lingua famulante, perdiderat.3 Nam cum manibus simul ac pedibus contractis iaceret et die noctuque beati flagitaret auxilium, visum est ei quadam nocte venisse ad se senem, qui molli tacto membra eius cuncta tractaret.4 Expergefacta mane, sentit pedes cum una manu redditos sanitati, et stupens, ignorabat, qui casus haec fecerit.5 Alia vero die ammonita per soporem, ad beatam basilicam nihil retardans proficiscitur.6 Nox autem illa erat vigilia de transitu confessoris.7 Mediae autem noctis tempore iam transacto, vigilans nescio quo terrore concutitur, et subito manus eius contracta diregitur.8 Stupente autem populo, cuncta quae prius pertulerat enarrabat; cognoscens, ipsius fuisse virtutem prius in illa erectione pedum, qui nunc in manus suae directione clarebat.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.59v