monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 26. <<<     >>> 28.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 27.

1 Cum vero, interempto Sigibertho rege, Chilpericus regnum, exemptus ab inminente morte, coepisset, Ruccolenus cum Cinomanicis graviter civitatem Turonus obpremebat, ita ut cuncta devastans nullam spem alimonii in domos eclesiae vel pauperum hospitiola relinqueret.2 Postera autem die legatos ad civitatem mittit, ut homines, qui propter culpam minime vobis incognitam in sancti basilicam resedebant, extraherentur a clericis; quod si differebatur fieri, universa promittit incendio concremari.3 Haec nos audientes, maesti valde basilicam sanctam adimus et beati auxilia flagitamus.4 Statimque paralytica, quae per duodecim annos fuerat contracta, dirigitur.5 Ipse vero Ruccolenus ulteriorem ripam adgressus, morbo confestim regio sauciatur atque ab infirmitatibus Herodianis, quae enarrare longum videtur, allisus, et sicut cera a facie ignis guttatim defluens, quinquagesima die ab hydrope conflatus interiit.6 Sed nec hoc silebo, quod illo tempore alveus fluvii nutu Dei vel virtute beati viri absque pluviarum inundationibus repletus, hostem, ne civitatem laederet, transire prohibuit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.59r