monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 25. <<< >>> 27.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 26.
1 Nec dissimili in virtute per sanctum epiphaniorum diem vir beatus apparuit, cum os muti cuiusdam obstrusum coram populo reseravit.2 Piolus quidam Condatensis clericus a nativitate procedens manus clausas laborioso mundo protulit, in usu laboris inertes.3 Et hoc cur accesserit, utrum hic aut parentes eius peccaverint, ut sic mancus nasceretur, non est nostrae discretionis exsolvere.4 Unum tamen scimus, quod in eum, sicut et in reliquis infirmis, est ostensa gratia sacerdotis.5 Nam cum factus esset decim annorum et adcrescentibus unguibus graves dolores manuum pateretur eosdemque ferre non toleraret, limina beati confessoris adivit.6 Ibique diebus multis cum summa parsimonia demoratus, digitos directos manusque retulit sanas.7 Post annos autem fere quinque pessimum incurrit incommodum et, dum vi nimiae febris atteritur, vocis eloquutione multatur, ereptusque a febre, sine loquellae officio permanebat; sed taliter fuerat aditus oris eius obstructus, ut nec qualemcumque mugitum possit emittere, sed adnectens cum corrigia tres tabulas manu ferebat, hisdem inter se conlisis, sonum, quem ab ore non dabat, tabulis proferebat.8 Hoc opus vinitoribus utile est, cum vinita ab infestantium avium catervis defensare nituntur.9 Cum autem venisset antedictus ad sancti basilicam in ea nocte, in qua dominus Iesus Christus fluenta laticum hauriens Falerna porrexit, ad beati pedes vigilare disposuit.10 Transacto autem tempere mediae noctis, obdormivit.11 Qui cum nescio quid per visum periculi cerneret, pavore conterritus, in hac voce primum os obseratum aperuit: 'Domne Martine, libera me!' Et sic erumpens ab ore et faucibus eius sanguis, auditum pariter eloquiumque recepit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.59r